Incipit secundum Hebraeos Malachim, quod sonat Regum, quia licet in praecedenti opere actum sit de duobus regibus Hebraeorum, non simul regnantibus, tamen quia in isto opere agitur de regibus, qui simul regnaverunt in Juda et in Israel, merito Regum dicitur. Et rex David senuerat. Cumque operiretur vestibus non calefiebat. Et invenerunt ei Abisag Sunamitem puellam pulchram nimis, quae dormiebat cum rege, et calefaciebat eum, et ministrabat ei. Rex vero non cognovit eam. Adonias autem quartus filius David, cum esset primogenitus inter superstites filios regis, fiduciam habuit regnandi, et fecit sibi currus et equites; nec corripuit eum pater, et sermo ejus erat cum Joab et Abiathar sacerdote. Alii vero ministeriales regis, et robur exercitus non erant cum eo. Praeparavit autem Adonias solemne convivium in horto regali juxta fontem Rogel, et vocavit filios regis, et servos, robustos autem et sibi non faventes, et Salomonem non vocavit. Nathan autem monuit Bethsabee, ut intraret ad regem, et posuit verba sua in ore ejus. Quae ingressa ad regem ait: Domine mi, tu jurasti ancillae tuae: Salomon filius tuus regnabit post me, et ecce nunc Adonias regnat, te ignorante. Cumque aliis vocatis ad convivium, filium meum non vocaverit, scio quod cum dormieris cum patribus tuis, ego et filius meus erimus peccatores, id est judicabimur morte digni, ego ut adultera, ille ut adulterae filius. Adhuc ea loquente, intravit Nathan, et ait: Domine mi rex, dixisti tu: Adonias regnet post me, et non indicasti mihi servo tuo? Et ait rex ad Bethsabee: Vivit Dominus, qui eruit animam meam ab omni angustia, quia sicut juravi tibi, sic faciam hodie. Et dixit ad Sadoc, et Nathan, et Banaiam: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ungant eum in regem Sadoc et Nathan ad fontem Gihon, et canentes ponite eum super solium meum. Et respondit Banaias: Amen. Sumpsit autem Sadoc cornu olei de tabernaculo, et inunxit eum, et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon. Et insonuit terra a clamore eorum, et sedente Salomone super thronum, adoravit David in lectulo suo Deum, qui dederat ei sedentem in solio in oculis suis. Porro Adonias et invitati ab eo cum aestimarent tumultum ortum in civitate, cucurrit ad eos Jonathas filius Abiathar indicans eis quae fuerant, et abiit unusquisque in domum suam. Adonias autem timens Salomonem abiit in tabernaculum, et tenuit cornu altaris thymiamatis, dicens se non egressurum, nisi rex juraret ei de vita conservanda, et juravit ei Salomon dicens: Vade in domum tuam.